Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[9. April 1685] II. congregatio 9. Aprilis. D. Radocla physicus Crembsensis misit ad facultatem litteras, in quibus petit recommendatitias ad regimen pro balneatoribus Crembsensibus, quatenus sibi liceat exstruere collegium aliosque in districtu superiori examinare balneatores, seseque fore ipsorum praesidem.
Conclusum esse rescribendum, facultatem graviter ferre iniquum hoc petitum, cum sit contra privilegia, ejusmodi ergo balneatoribus resistat, nullatenus vero adjuvet, idque sub poena exclusionis.
Proposui cum D. Mair advocatus antehac noster Lintii me toties per litteras et impetuose satis molestet potendo promissos 50 imper et insuper taxam, quid tandem faciendum, ut ab ipso liberemur. Conclusum, esse rescribendum, se jam multum pecuniarum a facultate accepisse, facultatem nolle plus gratis prodigere, cum conditionaliter tantum sint promissi 50 imp.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.135, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.135/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success