Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[10. April 1658] II. congregatio 10. Aprilis. Primo D. Franciscus Ganser ante 12 annos Viennae doctor promotus et hactenus medicus provincialis in Horn petiit et obtinuit sessionem. Obtinuerunt etiam sessionem septem doctores nuper promoti et licet aliquando conclusum fuerit ut ante 2 annos post promotionem sessionem
non caperent sed re bene examinata cum doctores alibi promoti post repetitionis
actum admitterentur ad consilia facultatis quare ergo hic Viennae promoti non
gauderent eodem privilegio? [fol. 288r]
Tribus med. stud. videlicet Georgio Ignatio Hettmer, Joanni Jacobo Branz,
Hermanno Adolpho Meriens collata sunt stipendia Emericanae fundationis.
Petiit etiam licentiam disputandi pro gradu baccalaureatus Nicolaus Beckers.
Disputavit cum laudo in Maio.
Martinus Augustinus Deutschman provisor ad nigrum elephantem contra quem
egit apud rectorem et consistorium Zwelfer doctor privilegiatus bullatus et causam
perdidit cui injuncta mulcta 30 thalerorum imperialium petiit a facultate auxilium.
Conclusum fuif ut fiat intercessio pro diminuenda mulcta et dandum ili testimonium
quod artem pharmaceuticam bene caleat.
D. Bernardus Schlüter legit sui decanatus acta quae approbata sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.913, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.913/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success