Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[18. Dezember 1652] Decima octava disputavit pro prima laurea Joannes Michel.
[28. Dezember 1652] Vigesima octava disputavit de facultatibus naturalibus Georgius Loga Wansoviensis Silesius. Postmodum factus est chartusianus.
[8. Jänner 1653] Octava Januarii disputavit de ossibus Stephanus Franck.
[29. Jänner 1653] I. congregatio 29. Januari. Stephanus Franck petit materias pro
gradu baccalaureatus disputandi. [fol. 249v] Secundo petit pro exercitiis disputare de
spiritu animali Fechter.
Propositum quod dominus Jacobus Bidter von Bidenfels piae memoriae facultati
medicae pro stipendio alicujus med. stud. legaverit mille florenos cum tali conditione
nempo cum ista pecunia sit deposita apud comitem ab Hardegg et ipso acceperit ad
300 flor. tamdiu relinquatur usque dum isti 1000 flor. per interesse compleantur aut
si habere noluerit ad alium locum facultas collocet. Facultas superintendentes
constituit me et D. Rödel.
Supplicavit Salome Diloin obstetrix examinari et admissa est.
Ratione articulorum obstetricum conclusum fuit a rectore articuli petantur et cum jam
135 Ambrosius Paré 1517-1590, Fabricius Hildanus 1560-1634, Felix Würtz 1518-1574.
ante biennium fuerint compositi ut ilos sollicitem quod feci sed hucusque vidi nihil. Propter doctores extra facultatem practicantes maxime acatholicos conclusum fuit ut ad initium supplex libelus formetur et omnes tales vagabundi nominentur praeterea nostros doctores qui partim in gremio sunt partim apud nos studuerunt et promoti non minus etiam ii qui omnes ab hac civitate arcentur qui non legitime promoti et qui non repetiverunt inseram quod factum fuit. Resolutionem in principio accepi bonam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.811, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.811/charter>, accessed 2025-08-27+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success