useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.66
Signature: 1.5.66
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. September 1608
Sitzung vom 11. September 1608  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [11. September 1608] Ad 11. igitur Septembris congregata apud me facultas conclusit informationem contra astutum et fraudulentum hunc impostorem esse in optima forma concipiendam et ad principaliora quaedam puncta tam in supplici libello quam in commendatitiis domini comitis a Soltz contenta nervose respondendum quod a me pro virili factum fuit assistente mihi egregiamque operam praestante nobili et clariss. viro D. D. Tobia Piripachio. Sed quoniam inciderunt feriae autumnales ita ut informatio haec excelso regimini offerri sub meo decanatu non potuerit illam ita conceptam offerendam tradidi successori meo. Copia hujus informationis quemadmodum etiam libelli supplicis et commendatitiarum domini comitis a Solz habentur in fasciculo actorum meorum. In eadem congregatione postquam Stipendium suum Emericanum resignasset

    Balthazar Saxe Silesius in Italiam discessurus id collatum fuit ab inclyta facultate Michaeli Gebhardo Nisseno Silesio pro illo supplici libello instanti. Decretum fuit etiam in eadem congregatione unanimi dominorum doctorum consensu ut alumni stipendii Emericani inposterum singulis angariis aliquam materiam medicam impressis thesibus publice sub praesidio doctoris facultatis nostrae discutiendam proponant ut quemadmodum antehac scripto dominis superintendentibus exhibito suam in remedica diligentiam testari debuerunt ita inposterum disputatione publica sui profectus specimen edant.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.