Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. Juli 1627] IV. congregatio 26. Julii. Productus est libellus cujusdam tunc
adhuc haeretici Caroli de Mühlbach nobilis Austriaci med. stud. pro censura
suorum tractatuum in medicina a se conscriptorum. Jussit facultas ut librum
oblatum D. Guilielmus Juncker et D. Godefridus Hächlperg reviderent et facta
censura facultati referrent.
Joannes Gasparus Schaff in Italiam abiturus stipendium Emericanum resignavit.
Conclusum est appendicem dispensatori propter exemplarum defectum iterum
prelo esse submittendum.
Statutum fuit ut officinae pharmaceuticae visitarentur quod factum est. Defectus
exigui reperti.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.523, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.523/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success