Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[5. April 1623] Die 5. Aprilis lectum fuit decretum venerabilis consistori ratione
cujusdam patris Jesuitae Pragensis qui per scriptum nostrorum statutorum copiam
petebat.
Facultas responsum hoc dandum decrevit statuta nostra et privilegia a tot
imperatoribus data et confirmata privatae personae postulanti non ita facile esse
concedenda sese tamen juris consultis accommodare vele.
Accepta: Pro officio defunctorum 7 flor. 30 cruc, a pharmacopolo 12 flor., a D.
Massuca 45 cruc. Summa: 20 flor. 15 cruc.
Exposita: Pro officio defunctorum 6 flor. 48 cruc., pedello 4 flor. 15 cruc. Summa: 11
flor. 3 cruc. Restant: 9 flor. 12 cruc. [fol. 113r]
Vicedecanatus aestivalis Conradi Colmani etc. electi 20. Aprilis 1623.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.429, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.429/charter>, accessed at 2024-04-29+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success