useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.426
Signature: 1.5.426
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Februar 1623
Sitzung vom 8. Februar 1623  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [8. Februar 1623] In prima congregatione 8. Februarii habita lectum est decretum

    A. transmissum a venerabili consistorio ratione articulorum patrum societatis ut

    videlicet praedicti articuli inter acta facultatis referrentur.

    Facultas articulos suscepit sed quia in aliquibus resolutio caesarea suspensa

    habebatur consultius voluit ut insertio quoque suspenderetur.

    Eodem die D. D. Olitorius obtulit libelum B. quo sibi licentiam theses exercitii causa

    proponendas revidendi et corrigendi petiit concedi quod factum est ita tamen ut

    cum praescitu domini spectabilis id fiat.

    Eodem consessu magnifici rectoris et venerabilis consistori circa vicecancellariatum

    consensus 17. Januarii expeditus perlectus est.

    Dominus Hebertus med. baccalaureus theses pro licentiatu impetrando obtulit sed

    certis de causis petitionern ad secundam futuram disputationem differendum

    censuit facultas.

    D. Henricus Massuca petit magisterium sanitatis quod usque ad excelsi regiminis

    ratificationem obtinuit.

    Claudio Lopino mag. phil. med. stud. petenti Emericanum stipendium concessum

    est.

    D. D. Langnickelio aphor. 6 sect. I. per sortem assignatus est. Dedit unicuique

    doctori 4 flor.

    Quidam pharmacopoeus Joannes Domavius Graecio adveniens dedit supplicem libelum pro examine subeundo. Libellus est transmissus et quia jam officinam ad aureum gryphum coemorat vota favorabilia transscripta fuere.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.