Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. April 1614] XVII. Aprilis institui ultimam congregationem ad quam etiam
convocatus fuit Soldinus apotecarius cui facta fuit supinae suae negligentiae
exprobratio et adhortatio [fol. 60v] ita ut si in posterum se diligentiorum fore
promitteret officina ipsi aperiretur. Sed Nie dum redarguitionem istam et paternam
admonitionem malitiosus sperneret neque delicti veniam deprecare vellet fuit
dimissus frustra nec officina ipsius fuit aperta.
Deinde responsio Viennensibus danda in causa apotecariorum perlecta fuit et
approbata ut S.
Tertio indicavi inclytae facultati quod Hilleri officina absque ullo privilegio adhuc
aperta teneatur. Conclusit facultas quod subsequens decanus ipsum adhuc semel
monere debeat ut si quod privilegium haberet ostenderet; si nullum monstrare
posset procedatur cum ipso secundum statuta prout cum ceteris factum fuit.
Item monstravi tunc duas schedas propria manu subscriptas a Pythopoeo ex
quibus liquido constabat Pythopoeum contra statuta et praesertim contra articulum
in ordinatione apotecariorum positum impune pecasse ubi habetur expresse quod
nulli medicorum liceat simul et medicum et apotecarium agere. Sed quoniam haec
res concernat etiam apotecarios quid cum Mio ineipiendum aut quomodo
procedendum sit in sequentem decanatum deliberatio fuit rejecta.
Resignavi officium decanatus mei. [fol. 61 r]
Accepta: A domino Conrado Widderholt med. stud. 6 sol., a Joanne Engelhardt
chirurgo 3 flor., a Petro Schürer apothecario 5 flor., a D. D. Olitorio pro admissione
ad consilia facultatis 6 sol., a Daniele Neandro chirurgo 3 flor. Summa: 12 flor. 30
cruc.
Eposita: Bajulo cistarum 15 cruc, pro holoserico et conflciendo pyreto novo 9 flor.,
pedello salarium 3 flor. 6 sol. Summa: 13 flor. Restant mihi solvendi 30 cruc.
Fortitudo et laus et salus mea Dominus. Psalm 118.
Sigismund Geisler Dr. m. p. [fol. 61 v]
Acta decanatus Joannis Materni phil. et med. dr. electi 17. Aprilis 1614 sub rectoratu domini Petri Lamberti j. u. dr. electi 14. Aprilis 1614.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.232, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.232/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success