Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. September 1613] Decima sexta Septembris quarta fuit congregatio ob decretum excelsi regiminis et venerabilis consistori in quo duo de facultate nostra ad infectionis commissionem deputari petebantur. Denominavit facultas D. D. Lucam Gollerey et Joannem Maternum.
Eodem die defuncto peste chirurgo xenodochi civilis alius nomine Joachim Bilken a senatu Viennensi susceptus petiit ad examen admitti. Cum vero neque in decreto Viennensium neque in informatione magistrorum chirurgorum senatui data nulla more solito facta fuisset examinis mentio facultas ipsi examen denegavit donec secundum morem semper hactenus observatum senatus aut xenodochii superintendentes id peterent quod deinde cum factum fuisset praesentatus et examinatus fuit 2. Octobris a D. D. Dominico Pisello, Thobia Piripachio, Luca Gollerey, Joanne Materno. [fol. 56v]
Respondit satis bene quidem sed 7. ab examinis die peste obiit ideoque debitum facultati solitum non accepi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.216, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.216/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success