Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. November 1612] Decimo tertia Novembris plenaria super hoc negotio instituta congregatione unanimiter conclusum fuit intimos dominos consiliarios et deputatos ordinarios realiter hac in re informandos esse ostendereque oportere aliud Haebreum praetendere aliud ejus significare literas. Hac enim non doctorem sed practicare inter Judaismum sibi licitum perhibent ut legenti ad oculum patent. Quod si idiotae huic homini doctoreus conferri gradus posset aut de facto cum ei contulisset Rudolphus gloriosae memoriae nemini non agricolarum conferendus is esset servata paritate rationis. Uti enim agricolae in medico is studio versatus est. Quod lictorum is opera in carceres detrusus fuerit non in facultatem iratus dentes exacuat executricem sed caesarea veneranda privilegia id mandantia inspici curet. Quod ad reversoriales dictas literas attinet non facultati inclytae quae eas non petiit sed sibimet qui spontaneus eas attulit imputet. Quoad Haebreum Salomonem sane congratulatur sibi facultas cum sciat et se in messem alienam falcem mittere. Retorsorium informatorium libellum per D. D. Hubnerum germanice compositum per facultatem visum laudatum et approbatum eisdem intimis dominis consiliariis et deputatis ordinaris facultatis additis privilegis idem doctor advocatus nomine totius inclytae medicae facultatis obtulit.
D. D. Pisellii in Pagani gratiam ad me datae literae exoptatum effectum sortitae fuerunt.
Solenniter in saepe dictos externos doctores medicos omnium iterum votis conclusum fuit eos quippe in plenario consistorio oretenus per facultatis advocatum (spectabili suo in loco manente decano) inobedientiae contumaciaeque arguendos esse proindeque venerabile orandum consistorium in quatenus sub poena exclusionis praxin ipsis inhibeat. [fol. 52v]
In Soldinum conclusum fuit ut decanus spectabilis tribus quatuorve assumptis dominis doctoribus totidemque civilibus congregatis apothecariis (se vel minime etiam cogitante) ejus officinam visitaturus ingrediatur repertisque non validis pharmacis
ejus per pedelum occludat officinam.
Vel maxime tunc etiam legi expediebat quoddam decretum ad omnes ex venerabili consistorio facultates deferri demandatum in sacratissimae caesareae majestatis gratissimum adventum ut nimirum decanus spectabilis inclytae facultatis medicae (uti et aliarum facultatum spectabiles omnes) ad umbelam portandam de more decenti academico habitu exornatus praenominatam cooperturus sacratissimam caesaream majestatem cum omnibus facultatis suae dominis doctoribus una cum principe pro tempore universitatis ad indictam horam in basilica D. Stephani comparere non recuset. Quo idoneo nullo in facultate reperto habitu nec pro novo mox comparando sufficienti in aerario facultatis habita pecunia ad salvam spectabilis domini decani interim interponendam fidem selectissimum ex aliqua mercatorum officina damascum ad exigui temporis intervalum petendum esse conclusit facultas. Quaestio solennis mota fuit utrum circumforanei lithotomi herniarum calculorumque curatores ocularium suffusionum magistelli, unguentarii, theriacistae, mithridatistae et hujus atque similia ordinis homuli hic celebrari solitarum anuuarum nundinarum temporibus (etenim extra nundinas tollendos lictoribus saepenumero conclusum in facultate fuit) aut ex ignorantia aut petulantiae commisso errore facultatis non praesalutato decano spectabili clamantes doctos calumniantes divendentesque res nugatorias tolli in foro lictoribus debeant. Quod sic conclusit facultas.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.190, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.190/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success