Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[24. Juli 1612] Vigesimo quarto Julii ad maxime gravia inclytae medicae facultatis expedienda negotia ex officio propius accedens universalem secundam omine domi celebrabam congregationem.
Cujus videlicet potissima instituendae causa fuit et argumentum non urbanorum civilium magistrorum apotecariorum in inclytam medicam facultatem non ferenda malitia quod scilicet antiquitus huic hucusque vel maxime privilegiatae facultati (quo ad artem) turpissime in deterius lapsuri morem non gerant in non
privilegiatorum externorum practicantium medicorum hominum intermittendis
rejiciendisque receptis. Ob quam etiam irrefraenatam quasi innatam malitiam jussi
hac instituta congregatione omnes una comparere coram inclyta medica facultate
debuerunt praetensae utpote malitiei rationem redditum.
Omnis enim subditus suum magistratum respicere debet agyrtarum empyricorum
circumforaneorum homulorum infinitus numerus. Lethiferae indoctissimorum
anabaptistarum in infoelicissimos aegros homines irruptiones perfidorum
Judaeorum ab aliquot saeculis reprobatae medicationes diversissimorum
stimplistarum angularium chymicastrorum extra artis terminos praeparationes
atque occultae in curandis hominibus patientibus apertaeque sub promotorum
gravissimorum dominorum doctorum titulis curationes variae unguentariorum in
populum exclamationes in academicos literatissimosque viros impudentia et
contumeliosa dicta eorundemque sub antiqui Mithridatii et theriacae Venetae
nomine stercoraceorum unguentorum venditationes vagi disculi, distillatores, ficti
balsamistae atque id genus deceptorum pessimorum hominum turbae infinitae.
Extranei grassantes medici fuerunt D. D. Rorer, Viennensis Austriacus Roreri
Viennensis notissimi civis filius D. D. Weis, D. D. Judex collegiati olim D. Judicis
filius evangelicae ut ajunt professionis homines. Quibus commemoratis bullatus
quidam annumerabatur doctorculus juvenaster nomine Chriatianus prioris sectae
homo.
His accedebat ltalia quidam oriundus vulgo dictus doctor pillularum. Ideo reor quia
domi divendendas parare studebat.
Inter Haebreos tres numero fuerunt uti ego in sylva Boemica quam nunquam vidi
in saluberrimo medico studio versati quorum duo germani fratres ex Lucernae
Haebrei aulici quondam medici scilicet tempore serenissimi archiducis Ernesti orti
familia bullatos sese Patavinos (magna laus Patavinis professoribus) in phil. et
med. doctores jactitabant.
Tertius Haebreus Elias Halphames nominatus falsarius fuit. Hic enim lacerata
penitus absumpta tibialia Pragae resarsit Viennae ex se factus medicinae doctor
apertissime sub promoti doctoris titulo medicinam exercuit.
Inter chymicos et pseudomedicos inclytae nationis Germanicae duo nominatiores
vulgo fuere Joannes Spangenberger lutheranus haereticus et alius catholicae
religioni addictus.
Inter distillatores balsamistas et pseudomedicos duo perniciosissimi fuerant Itali
prior Paganus decrepitae senectutis homo exiguae conscientiae alter Berasius
Tridentinus Pagani assecla. Hi penes reverendorum etc. dominorum patrum
societatis Jesu templum transeuntes decepturi homines apertam [fol. 47r]
officinam conduxerant caesarea facultatis privilegia irridentes.
Ex domesticorum Germanorum unguentariorum numero unus vulgo praedicabatur
indignus appellatus Casparus Kranz de Pöttendorff primipilus qui et pseudomedici
sustinere personam non erubuit ad quemcunque patientum vocatus. Nullum
tyrocinium in ludo literario posuit. Simiatus in foro piscario admirabile dictum
arabicum unguentum clamans divendidit.
Kranzii coaetanei fuerunt meritissimi scilicet viri Joannes Kranich et Joannes Gutte
oculistae chirurgi et pseudomedici homicidae. Sub horum tenebriconum vexillo
scriptus militabat quovis asino rudior Widemana. Conclusio: Tam commune
bonum quam proprium commodum considerans facultas omnem praesentibus
omnibus civilibus convocatis pharmacopoeis juxta caesareorum privilegiorum
tenorem externis medicis receptas parandi potestatem ademit suppressit. Et primo
quidem sub poena mulctae judicio facultatis denominanda dein sub poena suarum
per pedellum universitatis occludendarum officinarum.
Despumarant barbam et capillos vellicantes moveri namque rebeles quasi facti
nolebant externos medicos deserturi flecti passi fuerunt.
Quamquam enim ingratissima horum auditui isthaec lex extiterit servatu difficillima visa obedienter attamen reverenterque hanc servaturos se esse unaminiter coram receperunt. Atque ita receperunt ut etiam primus omnium qui ipsorum peccaturus in eam impegerit dividendum invicem ducatorum unum annumerare tenebitur. Ad servandam continuandamque hanc ipsorum legem atque et facultatis recens ratificandum statutum frequens ex improviso suarum visitandarum officinarum munus mihi imposuit facultas nunquam in posterum per subsequentes dominos spectabilis negligendum.
Conclusio in externos medicos circumforaneos et reliquos commemoratos nauci homines omnes: In reliquos supra ordino commemorandos commemoratos omnes unanimiter conclusit facultas: Hosce per universitatis ordinarium pedellum nomine inclytae medicae facultatis sigillatim ad dominum spectabilem vocandos esse et doctoribus quidem amice significandum quatenus illicitam hic loci praxin vitent reliquis serio injungendum nugari ut desinant etiam sub poena carcerali.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.158, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.158/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success