Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[30. April 1612] Acta decanatus I. Lucae Gollerey Labacensis Carniolani phil. et med. dr. electi 30. Aprilis 1612 sub rectoratu nobilis magnifici et clarissimi domini Martini Eritii phil. et j. u. dr. ordinario aulae advocato electi Aprilis 1612.
Ad veterum atque hujus aevi inclyti dominorum medicorum colegi summa observantia atque veneratione perpetuo colendorum dominorum patronorum insistendum vestigis cunctis praenominatis praedicti almi colegi perceptis percipiendis rebus ne in facultatis et commune bonum odiosissime periculosissimaeque quandoque in nugivendos circumforaneos impostores empyricos aliosque linguaciores hujus sortis rabulas homines ceu agminatim datae impressiones sic et in pertinaciores civiles apothecarios coepti labores videri possent mea negligentia absque fructu pessum iri in perpetuam tracti oblivionem eosdem alacri atque excelso animo perferendos finiendosque labores propediem esse in opus redigendos censueram pro viribus officio suscepto sat facturus. Quilibet enim decanorum urgente conscientia id praestare tenetur.
Grato itaque eoque acceptabili obviaturus responso inclyto Viennensi [fol. 45v] senatui primam eamque universalem congregationem ipsi per pedelum facultati indixeram celebrandam.
Posteaquam enim ordinarius ad D. Marcum cum magna pridem laude receptus chirurgus Bartholomaeus nominatus cum summo istic omnium prope luctu caducae mortalisque humanae vitae periodum clausisset successori peritissimo cuique practicandi ilic locum relicturus extrema gravissimis morbis afflictorum Marcistarum patientum
hominum miseria commotus senatus de excelenti in arte foelicique in curando aliquo novo recipiendo chirurgo secum cogitans rem Deo praepotenti quam gratissimam facturus (trium pro eodem vacante loco supplendo supplicantium supplices adjungendo libellos) in examinari promoverique volentium gratiam humanitatis sane plenissimas ad inclytam facultatem medicam scribi suo nomine fecit literas. Quorum ordine primus Christophorus Preystinger appelari consuetus viginti hic de duobus annis per inclytam medicam facultatem balneatoria fuit artis examinatus admissusque magister. Quam etiam artem melius sibi prospecturus 16 annos in Ungaricis castris exercuit in caesis militibus. Martinus Penssatter balneatorius socius magnopere facultati per civiles balneatores magistros commendatus. Tertius a primo Guilielmus Dilschneider fuit annos 16 cum omni militum laude castrensem barbitonsorem in Ungariae finibus professus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.150, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.150/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success