Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[22. Jänner 1612] XXII. Januarii a magnifico domino rectore et venerabili
consistorio decretum C dominorum collegarum colegii archiducalis sustentationem
et sumptus promotionum minorandos concernens mihi fuit allatum. Quare
convocati eam ob causam domini doctores postquam D. D. Joannem Maternum
praestito prius debito juramento ad facultatis consessum receperunt ex pluralitate
votorum scriptum D. concipiendum esse statuerunt quod postea ab eisdem
revisum et approbatum magnifico domino rectori exhibui.
In eadem congregatione duorum decanorum D. D. Piseli et Rechpergeri acta lecta
et approbata fuerunt.
Joanni Suevo med. Stud. locus in stipendio Emericano vacans benigne concessus
et assignatus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.146, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.146/charter>, accessed 2025-06-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success