useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1284
Signature: 1.5.1284
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. April 1676
Sitzung vom 7. April 1676  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [7. April 1676] IV. congregatio 7. Aprilis. Propositum fuit decretum a consistorio, in quo ad instantiam dom judicis Viennensis ejusque assessorum petiit quatenus decanus cum aliquot suis collegis deliberaret an propositus dom. judici novus maleficos torquendi modus in quo nempe ponderosi ili lapides nudis maleficorum pedibus vel potius majoribus pedum digitis sub equuleo appenduntur sine vitae periculo vel saltem totali corporis et articulorum ruina locum habere possit. Respondi quod mensura sustinendorum tormentorum vires corporis torquendi esse debeant vires autem variae sint pro sexus aetatis temporum ipsius denique vitae et educationis varietate ex qua certum sit quod qui in paupertate et quotidianis laboribus educatus corporis et omnium membrorum robur etc duritiem quasi contraxit plus doloris et tormentorum tolerare possit ilo qui in otio et luxu omniumque rerum abundantia adolevit, mollem exinde nactus corporis constitutionem. Additum huic responso etiam hoc quod si dom. judici ejusque assessoribus vires ex variis

    circumstantiis depraehendere et mensurari in corporibus torquendis nimis difficile et periculosum videretur occasionem habeat in urbe Viennensi unum vel alterum doctorem ex facultate medica sibi pro tali tempore adjungendi et consulendi cujus judicio in explorandis hujus vel illius corporis viribus cum securitate suae conscientiae acquiescere facile queat.

    Secunda propositio fuit negoti Lincensis cujus expeditionem licet syndicus singulis diebus praestare nobis posset eam tamen in hodiernam diem remoratur et recusat probabiliter non in alium finem quam ut per remoram istam facultas ad praestandum eidem promissum munus necessitetur. Quia vero haec promissio facta non fuit absolute sed cum hac conditione si facultas causae istius decisionem pro se favorabilem et optatam obtinebit visus est praefatus syndicus anticipatam promissi facti exsolutionem injusti [fol. 406v] petere et ideo ulterioribus literis et epistolis offici sui admonendus quales paulo post iterum Lincium expedivi. Supplicavit D. Sorbaith ut 400 flor. ex fundatione Geisleriana facultati legati nunc autem cum reliquis pecuniis contra fundatoris mentem permixti sibi tamquam superintendenti ejusdem fundationis iterum restituantur ut eosdem pro censu annuo iterum exponere et facultas censum celebrando Ss. Cosmae et Damiani festo juxta fundatoris mentem impendere singulis annis possit. Responsum fuit justam esse petitionem inquirendum tamen prius ex actis an hujus pecuniae custodia juxta fundatoris mentem potius superintendenti, quam decano competat. Supplicavit filius meus Paulus Esaias phil. et med. dr. et statuum inferioris Austriae constitutus jam per 9 annos physicus in districtu Hippolitano pro sessione et obtinuit. Item alii duo doctores recenter promoti nempe D. Joannes Christophorus Rostman et Joannes Nicolaus Knöcklman, quam similiter obtinuerunt. Propositum iterum fuit negotium balneatorum extra Viennam in 4 provinciae partibus quorum plurimi per me ad examen citati non modo non comparere sed nec respondere per literas dignati sunt. Causas hujus illorum contumaciae tres potissimum inveni. Unam quidem aulica privilegia quibus balneatorum tribus seu congregationes extra urbem jam dudum sibi omnes providerunt quibus etiam confisi obedire facultati vocanti recusant non ignorantes quod etiam in agyrtas Viennae in oculis nostris practicantes quam primurn per patronum aulica privilegia impetrarunt facultas nostra jus suum exercere amplius non audeat. Non comparent secundo quod maxima pars balneatorum propter notoriam paupertatem ad expensas pro faciendo itinere et usitatis juribus facultati persolvendis cogi tanquam ad impossibile non possunt. Non obediunt tertio, quia dominorum suorum nempe statuum provinciae protectione gaudent quibus omnibus movere litem facultas frustra conabitur. Rebus sic stantibus ut nihilominus privilegia nostra salvari cum facultatis authoritati et aliquali saltem commodo possent consilium facultati dedi ut exceptis balneatoribus Viennensi eorum congregationi incorporatis qui eo ipso etiam Viennense examen recusare non possunt pro reliquis in sua provincia examinandis potestatem subdelegatam communicemus medicis et colegis nostris in varis Austriae oppidis praxim suam exercentibus hac tamen conditione ut pro quovis balneatore examinato unum saltem facultati persolvant imperialem qui communi facultatis aerario reservatus et pro multitudine talium examinum etiam multiplicatus annuis facultatis expensis servire [fol. 407r] egregie posset. Certum enim mihi videtur quod oblata balneatoribus ista sumptuum facilitate plurima hinc inde fierent examina quae hactenus impetrari non potuerunt neque deinceps poterunt. Ob defectum communis omnium consensus nihil circa hoc negotium definiri potuit.

    Proposita etiam sunt acta trium decanatuum a D. Christiano Rechpergero gestorum, quae quia ipse etiam saepissime monitus durante vita sua facultati exhibere neglexit filius ejus post mortem parentis ex scriptis relictis collegit addita quidem in iis expensarum specificatione omissa vero acceptorum.

    Interrogata proinde congregatio quid cum actis istis ita mutilis statuere vellet an inscribere eadem prothocollo an vero acriori censurae subjicere vellet respondit ea censurae duorum doctorum prius subjicienda.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.