Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. Mai 1611] Die 27. Maii congregationem institui in qua decretum venerabilis consistorii nobis transmissum proposui quo decreto petebatur informatio inclytae facultatis cum in festo corporis Christi regiae majestati ipsisque consiliariis mirum videatur omnibus sacro missae officio usque ad finem assistentibus solum magnificum cum suis ad aulam episcopalem secedere sibique pane Martio et vino Italico refici utrum ad evitandum scandalum ejusmodi recessus a sacro missae officio quemadmodum et refectio in aula episcopali sit abroganda. Conclusum fuit ab inclyta facultate informationem esse concipiendam quod non habetur in fasciculo actorum et tradita fuit magnifico domino rectori 28. Maii. Nihilominus tamen consentientibus reliquis facultatibus recessus ille et collatio in aula episcopali non sine aliqua confusione fuit sublata.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.125, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.125/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success