useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1246
Signature: 1.5.1246
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Februar 1676
Sitzung vom 29. Februar 1676  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [29. Februar 1676] IV. congregatio 29. Februarii. Porrexit libellum supplicem D. Radagla, rogavitque sibi assignari aphor. pro actu repetitionis cum hac tamen clausula ut depositis juribus facultas collationem usque ad autumnum differe dignetur. Annuit facultas accepit aphor. 3. sect. II.

    Dom. Joannes Sigismundus Linck Bononiae promotus doctor rogavit facultatem pro actu repetitionis hac tamen cum gratia ut loco collationis certam aliquam pecuniae summam acceptare dignetur eo quod apud me decanum egerit fidelissimum praeceptorem per septem annos. Ne tamen trahatur in consequentiam [fol. 395r] fecit ipsi facultas gratiam et loco collationis deposuit 30 flor. Accepit aphor. 19. sect. I.

    Supplicat Joannes Baptista Jacobus Haug phil. et med. dr. ante aliquot annos in Italia promotus pro aphorismo rogavitque gratiam ut cum media pro juribus persolvendis non habeat facultas per annum cum ipso dispensare dignetur quod interea nec sessionem praetendere nec jura acceptare velit. Annuit facultas. Proposui cum D. Christianus Rechperger acta sua facultati summe necessaria tradere nolit utrum pro aliquo compellendi modo jura et praesentia et futura sint facultati relinquenda donec acta approbata et inscripta fuerint. Laudavit facultas sedulitatem meam et conclusit ut jura ipsi debita asserventur et haec comminatio si non sufficiat quod etiam ab omni actu sit suspendendus. Quae omnia per pedellum ipsi sunt intimata et remanserunt de juribus 6 flor. Ad instantiam sociorum pharmaceuticorum catholicae religionis contra acatholicos

    demum transmisi decretum ut respondeant sub poena 20 imper. die 15. Februarii hujus tenoris: Damit das venerabile Consistorium undt ein Löbl. Med. Facultet behelliget weden, alss ist hiemit dem Herrn Seniori und gesambten Collegio pharmaceutico civili bei 20 Thaller aufferlegt, das Sy innerhalb 8 Tagen den nun zum öfftern abgeforderten Bericht einreichen sollen.

    Respondit dom. senior et collegium sat frivola 1mo quod omnium sociorum nomina subscripta habere velint, 2do quod primam querelam ante annum transmissam et rejectam denuo desiderent. Conclusit facultas transmittendum esse decretum hujus tenoris: Weillen ein hochlöbl. N. Ö. Regierung durch das Consistorium von der löbl. med. Fakultät ain cathegoricam resolutionem et responionem begert ex offo, alss solle Herr Senior und colegium pharmaceuticum civile der Fakultät cathegoricam responsionem innerhalb 8 Tagen sub poena prius dictata einreichen. Proposui libellum supplicem Joannis Henrici Proxa, medici Pragensis et rectoris ibidem contra apotecarium ibidem Franciscum Byrix dom. Proxam diffamantem propter sequens recipe ordinatum: Rec. Vitri antimonii drachmam semis vini albi drachmas infundatur 4 flor. et mane colatum detur patienti athecticae et biliosae complexionis. Divulgavit praedictus apotecarius quod si vinum hoc emeticum virgo patiens sumpsisset tanquam intoxicata animam efflare debuisset. Haec detractio per totam civitatem fuit sparsa. Cum vero per universitatem et facultatem Pragensem nullam satisfactionem et honoris restitutionem habere possit nostram facultatem pro judice requisivit. Considerata itaque medicamenti ordinati formula conclusit facultas, dom. Proxam defendendum ac transmittendas literas sub sigillo quod apotecarius teneatur ad honoris restitutionem et verborum impudenter prolatorum revocationem praeter poenam a facultate Pragensi apotecario injungendam et exigendam.

    Joannes Christophorus Ignatius Kozius pseudomedicus rationem petit cur facultas ipsi responsum dederit quon ad sessionem non sit admittendus secundo quod etiam praxis medica ipsi sit inhibita. Cum vero sit asinus in folio decrevit facultas ipsi respondendum esse: Ess lassts ein löbl. Med. Facultet bey dem vorigen Bescheit verbleiben.

    Sollicitavit examen Helena Baderin exponens se esse viduam 7 prolibus derelictam inscriptam fuisse ultra triennium artem obstetricandi didicisse ob summam autem paupertatem sibi gratiam ratione collationis fieri rogavit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.