Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[9. Jänner 1676] II. congregatio privata 9. Januarii. Proposui in nupera dispensatione Mitridatica et theriacali Crembsensi obortas esserixas inter dom. apotecarium Morell species certas rejicientem et reprobantem et inter socium apotecarii Caroli Kösinger, dom. Morell injuriantem et de inscitia specierum increpantem. Cum idem socius nomine Sebaldus Baur huc Viennam venerit et apud rubrum cancrum servire voluerit data occasione eundem citavi et cum convictus fuerit reversales dedit et injuriosa verba revocavit. Proposui quod dom. Paulus Elias Plöckner physicus ad S. Hippolitum conatus fuerit in suo districtu examinare balneatores et a quolibet imperialem acceperit et testimonium dederit juxta morem sui parentis Wolffgangi Plöckner olim ibidem ordinarii contra privilegia et statuta facultatis. Conclusum ipsum huc esse citandum.
Proposui quod citaverim Joannem Hassler ein Zantarzt per aliquot annos hic commorantem et singulis septimanis in summo foro declamantem. Qui cum compareret et privilegium suum ederet depraehendi hoc ipsum privilegium non ad Austriam sed ad imperium ex cancellaria imperiali esse directum. Ideoque ipsi injunctum fuit ut a declamationibus abstineat et facultati 12 imper. mulctam luat. Lecta hac sententia hinc auffugit nec amplius comparuit. [fol. 392v] Proposui quod citaverim famosum ubique male practicantem Adamum Bärel seines hantwercks ein leffelmacher, welcher jetz ein Bestant Würt abgibt bei dem gold. Creutz auff der Wieden. Hic non comparuit sed defensionem et protectionem caesareae majestatis allegavit. Fuit paulo post globo trajectus.
Proposui adjutricem quandam nomine Mariam Margaretam Schäringerin ante annum petiisse examen quod tamen propter decani infirmitatem fuit dilatum proindeque examen nunc concedi rogat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1242, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1242/charter>, accessed 2025-06-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success