Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. April 1611] 26. Aprilis transmisi inclytae facultatis dominis doctoribus supplicem
libellum Conradi Stainman ad examen consuetum pro chirurgi officio in xenodochio
civili consequendo admitti petentis cujus petitioni annuit facultas.
Quia vero literas natalitias et disciplinae nondum habuit interea dum illas facultati
exhibeat testimonio consueto careat.
Fuit igitur illi indicta dies examinis 28. Aprilis quo die examinatoribus D. D. Paulo
Perchovero, Tobiae Piribachio, Conrado Colmanno et mihi decano respondit ad
interrogata alacriter expedite et bene ita ut omnibus satisfecerit.
Confecit me praesente dextre et bene emplastrum puneturale et unguentum
fuscum fuit illi datum simplex testimonium sufficientiae ad senatum Viennensem
decani sigilo firmatum solvit facultati 3 flor. pedello suum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.123, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.123/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success