Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[14. Dezember 1610] Die XIV. Decembris oblatis prius sponsoribus dominis Joanne Conrado procuratore ex advocato aulico extraneo Reiter cive et pharmacopoeo Viennensi propter absentes nativitatis et disciplinae literas examinatus fuit apud me Christianus Rosian pharmacopoeus ad officinam coeruleam per D. D. Joannem Petrum Magnum et Thobiam Piripachium et pharmacopoeos Joannem Reiter et Joannem Häringshauser. [fol. 37v] Respondit in omnibus latine eleganter docteque adeo ut absque ulla difficultate
fuerit approbatus. Juravit solitum juramentum et solvit pro more 5 flor.
Fuit autem ili injunctum ut inposterum non vendat electuarium de ovo cum scheda
impressa ut antecessores ejus fecerunt cum artis ignominia quod se facturum
promisit.
Pro manuali operatione assignata illi fuerunt pillulae aggregativae syrupus de
jujubis et ceratum oxicroceum quae post aliquot dies in officina ad elephantem
coram dominis examinatoribus et me praeparavit cumque is post aliquod temporis
spatium etiam nativitatis et disciplinae literas monstrasset examinis testimonium et
artis privilegium a me accepit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.119, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.119/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success