useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1155
Signature: 1.5.1155
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Dezember 1671
Sitzung vom 6. Dezember 1671  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [6. Dezember 1671] VIII. congregatio 6. Decembris. [fol. 365v] Proposui quod in negotio Lincensi ratione balneatorum et chirurgorum qui coram facultate vigore nostrorum privilegiorum ad examen se sistere debent nihil ulterius potuerim pertractare ob defectum actorum quae mihi ab antecessore non fuerunt tradita sed in manibus D. Bechtoldi qui advocatus hac in causa fuit constitutus ad meam vero multiplicem instantiam extradere illa recusavit nisi prius solario persoluto 30 flor. quod ipsum meo successori pro informatione insinuandum dedi. D. Rechperger et D. Ganser hoc in negotio plurimum laborarunt etiam ad finem perduxissent si ulterius in officio permansissent. [fol. 366r]

    Accepta: A D. de Sorbait 450 flor. in parata pecunia praeterea obligationem 200 flor. pedeli a pharmacopoeo ad auream coronam 30 flor., [fol. 366v] a D. Monquentin 15 flor., ex suo stipendio cum consensu facultatis 12 flor., a pedello annuae interesse 15 flor., remanserunt facultati e quinque examinibus obstetricum balneatorum ac chirurgorum 18 flor. accepi a tribus doctoribus ad facultatem repetentibus. Summa: 700 flor., 40 flor.

    Expensa: Successori 424 flor. et obligationem 200 flor., patribus Servitis 20 flor., pedello solarium 9 flor., [fol. 367r] oratori pro impertione orationis habitae in festo

    Ss. Cosmae et Damiani 6 flor., pedello pro vitris, orbibus, scutellis, cultellis et reliqua supellectili 7 flor., curiae sacerdotali 1 flor. 30 cruc, musicis ad S. Stephanum 7 flor. 30 cruc, famulis ac templi ministris 45 cruc, pro vino Hispanico 18 flor., pro saccharo aliisque confectionibus saccharatis, pane butyraceo, semellis, fructibus ad quinque tabulas 48 flor. Summa: 700 flor., 41 flor. 45 cruc. Debet facultas mihi: 1 flor. 45 cruc. Fide sed cui fidas vide.161 Bernardus Schlüter phil. ac med. dr. ac collegii senior m. p. [fol. 368r]

    [1671/1672]

    Acta decanatus Petri Leonardi de Montquintin phil. et med. dr. electi 6 Decembris 1671 sub rectoratu domini Maximiliani Sala, majestatis in inferioris Austriae regimine consiliari.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.