Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. August 1671] IV. congregatio 26. Augusti. Dom. prior et conventus religiosus ordinis servorum B. M. V. in der Rossau facultati per supplicem libellum pluribus insinuarunt quod s. s. Clemens IX. pontifex cum summo honore ordinem religiosum suum decoraverit [fol. 361 v] dum Philippum Benitium Florentinum dicti ordinis generalem V., thaumaturgum admirabilem nec non olim ad hoc adolescentem annorum 19 etiam suprema in saluberrima medicina doctoratus laurea donatum Patavii 1253 albo sanctorum inscripserit. Quoniam vero religiosus
ordo ejus memoriam praemissa publica processione solemni octiduana festivitate recolere intendant rogant facultatem quatenus suae paupertati succurrere utque pro suo sancto patrono devotam memoriam erigere dignetur. Dedit facultas 20 flor. et liberali insuper munificentia et affectu erga beatum Philippum Benitium ab aliquibus doctoribus facultatis 34 flor. collegi et sic in una summa 54 flor. 30 cruc. patribus Servitis tradidi. Dom. D. Ganser legit sua acta de anno 1667 et ratificata sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1145, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1145/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success