Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[5. März 1671] II. congregatio 5. Martii. Dom. Wolfgangus Christophorus Plöckner phil. mag. petiit materiam sibi assignari pro gradu baccalaureatus disputandi publice.
Dom. Ferdinandus Fridericus Bock Austriacus Viennensis similiter Joannes Jacobus Rudolphi phil. mag. ac med. bacc. insinuarunt facultati quamvis uterque materiam habeat assignatam disputandi pro licentia quisnam prius debeat disputare. Jacobus Rudolphi allegat quod dimidio anno prius adeptus fuerit gradum baccalaureatus hinc merito desiderat dom. Bock in disputatione
praecedere. Alter allegat quod typographus ipsum retardaverat ob materiae
amplitudinem de circulatione sanguinis quod sit magister Viennensis adeoque
prius privilegio gaudeat etiam quod in festo Ss. Cosmae et Damiani orationem
proclamaverit. [fol. 359v]
Fuit conclusum quod dom. Bock prius disputare debeat interim tamen hoc jus sibi
vult reservare facultas quod si Jacobus Rudolphi in disputatione melius subsistat
quod alteri in actu promotionis debeat praeponi.
Dom. Michael Fromknecht phil. mag. med. bacc. supplicat pro assignanda materia
disputandi pro licentia et fuit concessum.
Dom. Rosina Kramerin obstetrix in 4. annum adjutrix apud Barbaram Langin
juratam obstetricem seniorem supplicat pro examine et fuit admissa.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1137, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1137/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success