Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[19. Jänner 1668] I. congregatio 19. Januari 1668. Supplicat pro stipendio Joannes Casparus Blattner med. stud.; D. Scultetus supplicat pro sessione et admissus fuit. Libelus propositus et perlectus ratione circumforaneorum et extrafacultistarum in quo insisto laboribus D. Sorbait pro eorum extirpatione.
Citatus sub mulcta Keilholz inveteratus jam impostor comparuit. Perlectum fuit ipsi decretum caesareum eique sub gravi mulcta et comminatione praxis prohibita. Promisit et se reversales daturum spopondit sed quia neutrum praestitit brachium saeculare invocandum erat.
Bais ein Rauchfangkherer, doch seinem Vorgeben nach der böste Alchimist und Medicus ist per meas solicitationes in die lebensgrueben156 gesezt worden, pro quo tamen liberando Herrr Lebsafft j. u. dr. piae memoriae und Frau Gengerin Freyin etc. cancro laborans apud suam majestatem supplicarunt et fuit admissus ab aresto. Utrisque quidem idiota firmissimam sanitatem promisit paulo tamen post sub ejus manibus mundo valedixerunt. [fol. 339v]
Daniel Schreder chyrurgus aulicus immorigerum et inobedientem se erga facultatem exhibuit ideoque in praesenti recantavit et mulctatus est 6 imp. Supplicat Matthias Wilhelmus Buecher Claustroneoburgensis balneator pro examine. Responsum: Wan der Supplicant der Ordnng nach praesentirt, sein Geburts- und Lehrbrief sambt dem beichtzetl aufweisen, auch ein Badtstuben erkhauffen wirdt, fiat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1095, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1095/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success