Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. Juni 1610] XIII. Junii transmisi facultati duos libellos supplices alterum Joannis Materni med. stud. petentis sibi concedi ut theses suas sub praeside D. D. Piribachio publice disputarentur; alterum haeredum quondam Catharinae Schwäbin qui petierunt ut officina ad aureum cervum per haereditatem sibi derelicta in tres autem partes dividenda quamprimum taxaretur. In petitionem Materni consenserunt omnes doctores circa taxationem vero dictae officinae a dominis doctoribus variae movebantur difficultates quas quia in congregatione placuit decidere ideo ad 22. Junii cum non parvae considerationis esset convocata facultate eidem res haec proposita fuit insinuando primo quod alias etiam haec factitata sit et quod similem officinarum taxationem senatus Novae Civitatis datis ad facultatem literis C sub dato [fol. 32v] anni 92 petierat; secundo perpendendo etiam quod sic paulatim jurisdictio nostra quam facultas in apotecarios circa res medicinales ut magistratus habet incrementum possit capere dum jurisdictiones semper sint ampliandae restringendae nunquam. Ita determinatum est debere petitioni haeredum satisfieri ut posse ex facultate nostra aliquos si non ut taxatores (quod munus proprie apotecariorum videtur) saltem ut inspectores et visitatores pro authoritate interesse et praeesse. Pro hoc itaque negotio deputati sunt ex gremio nostro D. D. Colmannus et D. D. Geryllius qui hoc caute pro sua prudentia moderarentur; ex apotecariis vero Joannes Reitter et Joannes Häringshauser quibus ex officio per decretum id fuit demandatum. Res ex sententia successit.
Secundo in hac eadem congregatione habita fuit quaerela de quodam chirurgo nomine Cordatzsh quod contra juramentum facultati praestitum in curas doctorum facultatis se immiscuisset medicamenta perniciosa aegris contra propriam conscientiam absque omni ratione et judicio porrexisset.
Jussit facultas ipsum citari ad plenam congregationem ipsique hoc exprobrari serio cum comminatione quod nisi in posterum desistat facultatem gravissime in eum animadversuram. Eum citavi bis sed frustra tertio vero et peremptorie citatus comparuit tandem cui cum coram tota facultate inique commissum hoc suum satis exprobratum esset veniam delicti potens in posterum ab ejusmodi curationibus omnino abstinere velle stipulata manu promisit.
Tertio postquam D. Thiel prius nomine meo deinde etiam facultatis nomine de debito facultati solvendo admonuissem nondum tamen solvent consultum fuit ut quam primum in foro competenti ob id accusaretur quod factum per libellum taliter formatum D.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.107, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.107/charter>, accessed 2025-06-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success