Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. April 1590] Congregatio VIII. die 16. Aprilis habita. Primo deliberatum in negotio contra Judeum Wendl [fol. 321r] nondum expedito opera domini senioris nostri D. Haunstainii scheda monitoria apud generosum dominum Preiner611 locum tenentem serio instandum vel etiam libellum primo traditum noviter descriptum iterum eidem offerendum pro matura hujus negotii expeditione. Sin autem intentum nostrum ibi etiam non consequi liceat ad serenissimum principem negotium dirigendum.
Secundo commissio propter externos hinc inde oberrantes doctores practicantes instituta in actum tandem perducatur procurandum et instandum esse.
Tertio quia Viennenses expeditionem informationis facultatis nostrae scripto contra duos pharmacopaeos juniores Joannem Heckhler et Georgium Certwiz facultatis statutis et caesareae reformationi obstrepantes illis traditae de die in diem differunt sacro idipsum regimini libello insinuandum et de iniqua mora conquaerendum.
Quarto antiqua consuetudo inposterum diligenter observetur singulis adminus annis semel praelegendo statuta facultatis medicae tempore electionis novi decani.
Quinto cum ego Benedictus Perger medicinae doctor aliquamdiu caenobii Clausterneoburgensis medicum egissem necdum laboris et emeriti stipendii mei speratam satisfactionem accepissem Anthonius Binellus medicinae doctor per aliorum literas commendatitias praefato praeposito612 esset intrusus indigne ferens illatam intrusionem facultati medicae proposui quae inspectis literis a praeposito per Binellum allatis quibus per me scripto vicissim egregie responsum est utriusque etiam rationibus propositis cognitis tandem hoc dissidium pacifice inter nos componere [fol. 321v] volens aliud hoc tempore non conclusit quam ut inposterum boni essemus amici ad invicem manus porrigendo porreximus.
In hac ipsa congregatione officium decanatus una cum suis laboribus et molestiis resignavi. Meditabantur quidem d. doctores reelectionem meae personae justissimae tamen excusationis meae ratione habita communibus votis nobilem et clarissimum virum dominum Matthaeum Judicem philosophiae et medicinae doctorem in sequens semestre elegerunt.
Accepta:
A praecedente d. decano D. Adamo Praetterschneggero piae memoriae accepi 4 flor. 20 num.,
a D. D. Georgio Masbachio juniore pro repetitionis actu 27 flor.,
ab eodem pro convivio facultatis doctoribus exhibendo 7 flor.
ab eodem pro admissione ad consilia facultatis in aerarium nostrum 6 sol.,
a Leonhardo Kretschmer Silesita pro examine et promotione in baccalaureum medicinae 4 flor.,
a barbitonsore Martino Schuester examinato 3 flor.,
ab intitulato studioso medicinae Martino Greimelio Moravo 2 sol.
Acceptorum summa: 46 flor. 20 num. [fol. 322r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.938, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.938/charter>, accessed 2025-06-16+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success