useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.925
Signature: 1.4.925
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. November 1589
Sitzung vom 20. November 1589  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [20. November 1589] Die 20. Novembris d. doctribus per pedellum transmisi libellum supplicem Georgii Hiebers principi oblatum sacri regiminis decreto venerabili consistorio inde theologicae et medicae facultati pro informatione nostra ad petitionem supplicantis aquarum ut ajunt medicatarum noviter inventarum ergo transmissum. Habita autem hujus rei causa in congregatione quinta die mensis Decembris celebrata diligenti consideratione circumstantiarum omnium conclusum fuit respondendum esse: Medicos artifices esse sensuales duobus innitentes cruribus experientiae et rationi neutro autem modo aquae hujus facultates nobis perspectae cum sint constet [fol. 316r] etiam anno 56 in confinio ejusdem loci de simili aqua ad quam magna omnis sortis hominum multitudo et quidem frustra confluerat quae postea iterum evanuit famam volasse inanem. Et haec insuper aqua licet aliquos sanatos relatione quorundam habeatur non minus tamen a plerisque contrarium utpote pluribus aegrotis priores aegritudines auctas potius quam curatas fuisse ita ut anceps sit eventus et experimentum percipiatur sic nec ratione nec experientia virtus dictae aquae satis comprobata sit de re dubia nihil nos certe statuere posse ni forte occulta quadam proprietate aliquid faciat haec aqua. Proinde determinationem de facultatibus novarum istarum thermarum in aliud tempus donec experientia vis illarum certius comprobetur nobisque magis innotescat differendam esse. Sin autem operatio thermalis hujus aquae noviter repertae supernaturalis esse debeat ut religiosa inventoris superstitio innuere videtur non esse medicorum de eadem naturaliter ferre censuram. Id quod totum tempori et indubiae experientiae committendum erit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.