useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.886
Signature: 1.4.886
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Februar 1589
Sitzung vom 1. Februar 1589  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [1. Februar 1589] V. Congregatio I. Februarii. Congregata fuit per me facultas inclyta in qua tria sequentia proponebam:

    Primum concernebat illos qui praxin medicam sine facultatis praescitu in hac urbe sine intermissione fraudulenter exercebant.

    Conclusum quidem antea erat sub decanatu mei antecessoris singulis decreto serio praxin esse inhibendam sed decretum istud ab antecessore meo compositum et ab inclyta facultate approbatum practicantibus istis tam cito transmittere nolui eam potissimum ob causam quod semper dubitarem an absque excelsi regiminis consensu id nobis esset faciendum. Habuit enim quidam ex istis nomine Coriolanus Beccaria medicinae doctor nescio quos in aula fautores qui intentum facultatis de facili potuissent impedire.

    Conclusit major pars d. doctorum cum consensu excelsi regiminis hoc fieri debere; tacite tamen ex domini senioris sententia innuebant nos rem tuto posse aggredi etiam sine regiminis praescitu et propterea istos practicantes decreto admonendos esse ut inposterum ab omni in hac urbe abstineant medicatione. Et si deinceps ad facultatis admonitionem desistere nollent justam tum nos apud excelsum regimen hac de re conquerendi causam habituros.

    Secundum concernebat dispensatorii facultatis impressionem et videbatur mihi res summe necessaria ut proponeretur [fol. 302v] eo quod perniciosissimi saepe errores ex eo contingant quod pharmacopolae tam diversas compositorum habeant descriptiones ita ut fere quilibet ex istis suo proprio in dispensando et componendo nitatur ingenio. Conclusum fuit sicut etiam antea ut denuo revideretur et deinceps cum excelsi regiminis assensu impensis Anthonii Rowitz pharmacopolae qui id antea promiserat imprimatur.

    Tertium et ultimum spectabat Joannem Heckheler apothecarium ad signum aethyopis qui quinta Decembris annis superioris examinatus renuit in facultatis aerarium deponenda deponere hanc praecipue causam praetendens quod aliquot ex suis antecessoribus peracto examine nihil deposuerint ut propterea sibi exemplum novitatis videatur.

    Conclusum est eum deponenda omnino debere deponere neque exemplis sed legibus potius esse judicandum et si facultas aliis quid remisit id non de jure sed ex mera liberalitate factum esse. Testimonium examinis ut superius dictum ab eodem repetii et in ladula reposui donec facultati integre satisfaciat.

    In eadem congregatione D. D. Binellus dilationem depositionis pecuniae usque ad festum paschatis pro actu repetitionis suae singulis d. doctoribus debitae a facultate petiit. In ejus petitionem facultas consensit ei tamen injunxit ne terminum praefixum transgrederetur quod etiam se facturum est pollicitus.

    Agebatur etiam tum obiter de ladula stipendii D. D. Emerici quam vidua D. Aicholtzii piae memoriae facultati ante restituere noluit donec aliqui ex facultate in apertione ladulae essent praesentes idque saltem eo si D. D. Aicholtz maritus forte de suo in illa aliquid reposuisset. Ordinati igitur sunt duo commissarii ego decanus et D. D. Judex praedicti stipendii superintendentes.

    Injunctum etiam mihi fuit in illa congregatione ut D. D. Eberstorfer qui per aliquot annos Iglaviae physicum egerat et tandem provincialium Austriae medicus declaratus Viennam rediit admonerem quo ad facultatis consortium iterum rediret et sese statutis conformem reddens [fol. 303r] pro laudabili hactenus observata consuetudine punctum pro repetitionis actu quem ante novem annos certas ob causas instituere non poterat si peteret assignari. Quod si vero reverendissimus dominus praepositus Glesölius propter juramentum aliquid movere attentaret facile D. D. Eberstorfer apud proceres intercessionem impetrare posse.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.