useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.87
Signature: 1.4.87
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. September 1563
Sitzung vom 18. September 1563  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [18. September 1563] Congregatio decimatertia. Die igitur 18. Septembris factus est conventus totius universitatis, in quo magcus dnus rector articulos quosdam a commissariis caesareis reverendissimo videlicet episcopo Gurcensi et magnifico Domino Doctore Giengero eidem oblatos omnibus facultatibus seorsim examinandos proposuit, daturam quamlibet suam informationem seu responsionem super iisdem. Id quod etiam ab inclyta facultate medica factum est. Illi autem articuli, quandoquidem in librum actorum sive protocolum universitatis (utpote qui totam universitatem concernunt) sunt inscripti, hic brevitatis gratia omittantur.

    Secundus articulus in hac congregatione proponendus [fol. 43v] erat rursum in negotio magistri sanitatis, decretum nimirum illud superius descriptum, et quod facultatis doctoribus praecedenti die transmisi. Super quo conclusit facultas, aliquos ex medio facultatis esse nominandos, qui prius ejusmodi officiis magisterii nimirum sanitatis vel in bellicis expeditionibus non sunt functi. llli autem erant sequentes: D. Michael Spitaller, D. Casparus Pyrchpachius, D. Reisacher, D. Paulus Weidner, D. Fabricius, D. Lingelius.

    Hos inquam regimini statuendos censuit facultas, ut ipsi tandem ex officio alicui horum137, quicunque illis placuerit hoc officii injungant.

    Penes facultatem non esse, aliquem nolentem nec sponte se offerentem cogere. Hanc autem responsionem oretenus celso regimini indicare debueram, sed cum tardius ad aulam venissem, ita quod dni de regimine jam discessuri erant, quilibet ad prandium, injunctum est mihi a dno locumtenente, ut nostrum illud responsum in scriptis offeram.

    Scriptum igitur illud signatum litera G confeci ac regimini praesentavi, in quo primum excusando facultatem, quare antea Magrum Cimerium praesentaverit, eundem magrum adhuc pluribus nominibus denuo commendavi, praedictosque sex doctores nominavi.138

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    137alicui horum wurde nachträglich von selber Hand eingefügt.
    138commendavi, praedictosque sex doctores nominavi wurde mit Bleistift unterstrichen. Ein Zeigefinger am linken Seitenrand weist zusätzlich auf diesen Satzteil hin.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.