Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[6. August 1581] Die VI. Augusti clarissimi viri D. D. Fabricius et Aicholzius in congregatione medica dederunt rationem stipendii D. D. Francisci Emerici.
Summa perceptorum erat: 135 flor. 4 sol. 20 num.
Summa expositorum: 75 flor.
Restabant: 60 flor. 4 sol. 20 num.
In praedicta congregatione Leonhardi Schuller testimonium repetitum et annihilatum est, adeoque commissum, ut discindatur, aliudque in communi forma ipsi exhibeatur, quod suis nugamentis falsum commisisset, et facultati imposuerit.
Item eodem die acta spectabilis D. D. Adami Pretterschneggeri approbata sunt, ut in librum actorum ab ipso referantur. Item decretum fuit, ut Alexandro Schrader domini superintendentes stipendii Francisci Emerici ex pecunia residua curarent eleemosynae causa confici vestes, calceos et alia.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.718, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.718/charter>, accessed 2025-05-26+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success