Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[26. Juni 1581] Die XXVI. misi excellent. d. doctoribus medicae facultatis supplicem libellum quinque aromatariorum, qui una Mithridatis antidotum Damocratis in officina Antonii Robiz parare voluerunt. Simplicia omnia post a d. doctoribus sunt examinata atque commissum, ut ponderent omnia secundum descriptionem, quod factum est et secundo omnia sunt revisa et explorata, eisque mandatum, quo in pulverum redigantur et liquabilia depurentur. Hisce paratis tertio facultas medica ad compositionem mixtionemque Mithridatii antidoti, II. die Julii (facta prius per scriptum intimatione) comparuerunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.710, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.710/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success