Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. Jänner 1577] 16. Januarii rursus congregata facultate propositum est de Mithridatica compositione pharmacopolae Rappii, an esset satis maturata et fermentata. Habito inspectionis et gustus odoratusque examine facultas judicavit, posse aperiri et vendi, ita tamen, ut singulas drachmas singulis pacionibus et non carius venderet. Subjecit ille sese facultatis judicio. Ubi ille etiam serio admonitus est, ne corrumperet aut corrumpi per suos sineret permixtione aliarum rerum.
Conclusum est, ut D. D. Fetz admoneretur, quo se facultati conformem redderet. Id factum est; pollicebatur se disputaturum.
Actum est etiam de quodam Gallo Arragosio, qui nec facultatis, nec civitatis onera ulla [fol. 235r] sustinet, ut alii errones et tamen in medicationes passim involat et impudentissime miris technis emungit pecuniam grandem, quam hinc clam ablegat. Decretum est, debere cum aliis suis similibus apud sacrum regimen accusari, sed quia hinc Pragam, ut ferebatur, abierat, non potuit fieri.
Decretum deinceps est, ut impudens illa incantatrix medica die Lucassin denuo ad consulem deferretur monendo, ut consul et senatus Viennensis satisfaciant decreto sacri regiminis ad priorem accusationem lato. Hoc per me factum est copiae illius I. sunt signatae).
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.586, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.586/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success