useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.54
Signature: 1.4.54
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. September 1562
Sitzung vom 13. September 1562  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [13. September 1562] 13. Septembris habita est M. Joachimi lithotomi nomine congregatio, qui repetiit a facultate hic interea apud me sua reservata testimonia, illique reddita sunt his conditionibus praemissis, ut primo omnium deprecetur culpam D. Doctori Fabricio et alliis, quos laesit maledicentia.

    Secundo ut tribuat honorem debitum doctoribus medicinae;

    Tertio ut abstineat deinceps a vano doctoris chirurgiae titulo et se conformen reddat statutis nostrae inclytae facultatis atque etiam suo ab eadem accepto testimonio nec ullum morbum supra quem oportet curare hic attentet. Quae omnia se servaturum et facturum promisit [fol. 33r] et in meam manum nomine totius facultatis nostrae sancte juravit. Adfuerunt D. Plancus, D. Casparus Pyrchpachius, D. Haustein et D. Waltherus.

    Ac in eadem congregatione officium meum visitandi pauperes in xenodochio civili (quod per 10 menses et 14 dies sustinui) Doctori Haustein ex Iglavia, non ita pridem advenienti a facultate impositum est, sed ad tempus substituit D. D. Waltherum. Exposui pro vino et pane flor. 0, sol. 0, num. 9.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.