Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. Mai 1575] Mai 2. Congregatione facultatis prima domini superintendentes stipendii D. Francisci retulerunt, Reynoldum adolescentem jam dudum in stipendium adsumptum, a principio hujus anni usque relictis studiis latinis ob ingenii hebetudinem a parentibus ad scholas germanicas demandari contra fundationem. Rogare tamen parentes, ut insuper stipendium concedatur usque in finem anni praesentis.
Sed facultas adnuit usque ad festum Michaelis, tunc alium adoptandum.
Eadem ad instantiam pharmacopolae Oberstorfferi de Mithridato componendo deliberatum fuit, permittendam unam compositionem satis magnam, quam faciant omnes simul vel quotquot una velint pro suo et reliquorum omnium usu. Cujus dispensatio diligens prius fiat juxta descriptionem dispensatorii nostri in loco, opportuno inspectioni et praeparationi, hocque Mithridatum adpellandum commune pro vulgo, praeter quod semper tamen habendum sit etiam italicum selectissimum. Nullum vero aliud ullo alio modo factum permittendum. Id 4. Mai apotecariis per decretum significatum fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.500, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.500/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success