Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. Februar 1559] Anno domini 1559 1. die februarii. calendis Februarii in chirurgia examinatus Michael Isac Strigoniensis.
Is non modo suorum factorum sed [fol. 3v] et medicaminum erudite rationem reddidit, ergo et dignissimus admissus est. Solvit 3 flor, pedello suum. Ego pro collatione ut vocant, nihil exposui, quod ipse volens secum vina attulerat.
Notandum, quod singulis chirurgis examinatis literae testimoniales sunt datae, in quibus ascriptum, quos illis affectus curare liceat.5
Petiit etiam, ut ad baccalaurei gradum examinaretur vir eruditus Matthaeus Cervus. Proposui, examinatus est, admissus et dignus judicatus est. Juravit.
Creavi eum ritu solemni praesentibus do. doctoribus, solvit facultati 10 solidos.
Deinde 22 solidos do. examinatoribus. Ibi quisque do: examinatorum (quorum 11 erant) accepit in praesentia 2 solidos.
Datae ei sunt literae testimoniales collegii sigillo munitae.
Proposui mag. do. doctoribus ex mandato mag. do. rectoris ac venerabilis consistorii debere e suo collegio quos vellent, aliquos ad quotlibeticas disputationes adhibere. Domini doctores percontabantur, an qui essent, qui6 [fol. 4r] suam operam offerrent. Ex iis, qui obtulerunt hos quatuor ad se vocavit do. rector magnificus:7
Doct. Paulum Fabricium decanum,
Doct. Casparem Pirchpachium,
Doct. Joannem Aicholtz,
Doct. Andream Praun.
His rector magnificus injunxit, ut quilibet de aliqua medica quaestione oratiunculam ad horam aut minime ad horae dodrantem institueret.
Clarissimus autem et eruditissimus medicinae Doctor D. Andreas Dadius harum disputationum primus praeses et instaurator non sine laude ac summo labore fuit.
Habitae sunt hae disputationes statim a feriis paschatis et decem continuis diebus in magna frequentia celebratae.
Decretum est, ut novus liber actorum emeretur. Pro eo dedi 1 flor. 10 cruc.
Misit ad me mag. do. rector decreto mandans ut annuae disputationes instaurarentur. Tradidi decretum sequenti decano.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.5, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.5/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success