Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[7. Februar 1575] Septimo die Februarii examinatus est balneator im Rattgässl nomine Georg Schweiber ex Bavaria Neumarckht in vulneribus, fracturis ossium, luxationibus, gangrena et phlebotomia. Adprobatus et admissus est, juramentum chirurgorum praestitit et solvit facultati 3 flor. Deinde petiit a me examinis testimonium quod illi tradidi. Examinatores erant ego decanus, D. Paulus Fabricius, D. Aycholz.
In hac congregatione revisa et correcta sunt praecedentis decanatus acta, injunxitque facultas D. Cornario, ut quemadmodum sunt correcta ita eum in librum actorum inscribi debere. Insuper facultas serio et sub juramento praestito D. D. Cornario mandavit, ut duo ipsius scripta, quae caesareae majestati et regimini contra facultatem465 obtulit, ad facultatem deponat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.496, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.496/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success