Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[25. Oktober 1574] Secundam meam congregationem die 25. Octobris ex decreto regiminis institui. In qua quidam balneator nomine Georgius Huemer, qui solummodo in cura morbi pestilentialis per me decanum, D. D. Waltherum D. Wengamin et D. Cornarium examinatus approbatusque est. Et altera die excelso regimini per commendationem praesentatus, qui sanitatis magistro pro chirurgo inspectore infectorum adjunctus est, nihilque solvit.
In eadem congregatione Christophorus Fezius Viennensis prout ultro petiit magistri sanitatis officium idem in [fol. 216r] curatione morbi pestilentiali nec non pro gradu baccalaureatus in arte medica a facultate examinatus ac omnium doctorum votis approbatus est atque statim consueto more per me decanum creatus in baccalaureum medicinae ipsique Fezio a facultate serio injunctum est, quemadmodum etiam ipse stipulata manu promisit, se velle in spatio trium mensium pro accepto gradu iuxta statuta publice disputare, numeravitque facultati 10 sol., examinatoribus vero 22 sol., qui inter eosdem distributi sunt.
Altera vero die idem Fezius excelso regimini cum commendatione pro magistro sanitatis praesentatus est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.490, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.490/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success