Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. Oktober 1574] Anno ab incarnatione Christi salvatoris nostri millesimo quingentesimo septuagesimo quarto in die Colmanni, postquam in rectorem universitatis Viennensis electus esset excellens vir D. D. Johan Aichholz medicinae professor ordinarius, ego Michael Spitaller absens per unanimia dominorum doctorum vota in decanum inclytae facultatis medicae electus sum.
A priori decano D. D. Cornario accepi sceptrum facultatis et duas ladulas, in quibus libri statutorum et actorum, novum dispensatorium, vetus et novum sigillum facultatis, fragmenta pertinentia ad sceptrum, claves quoque et plurimi fasciculi, veterum actorum et alia, sicuti et ea quoque postea reddidi. Praeterea pecuniam, quae residua fuit post rationes praecedentis decani.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.488, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.488/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success