Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[25. März 1571] 7. Calendas Apriles facultate congregata396 vocatus Zacharias Piersackh pharmacopola interrogatur, quid tandem de Mithridato agi velit, an dare id D. Spitallero tollerabili pretio pro aureo monte. Respondit, se in dies expectare a captivo duce Saxoniae literas, quid suo nomine fieri voluit. Datum itaque petenti octiduum ad deliberandum, quo si non certum quid relaturus sit, facturam facultatem ex officio.
Eadem pedellus retulit, Maister Carl Stainschneider citatum ad facultatem respondisse:
Er frag nichts nach der Facultet, ehr hab sein ordentliche Obrigkait.
Eadem Bartholomaeus Chrysaeus recitavit397 et explicuit puncta pridie sibi apud cancellarium sorte data, responditque d. d. examinatoribus, ita ut unanimi omnium voce adprobatus et admissus sit ad gradum doctoratus commendatusque facultatis nomine domino vicecancellario D. Andreae Dadio praesenti, quo velit ei impertire bona nova et licentiam doctoralem. Consensit lubens dominus vicecancellarius in haec omnia. Dati ad facultatem flor. 3; 12 vero flor. distributi sunt inter d. d. praesentes 11 numero. Cessit singulis tallerus integer; superaddidi 28 cruc. de facultatis pecunia, ita ut ladulae remanserint flor. 2. sol. 4 num. 8. [fol. 175v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.402, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.402/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success