Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. Jänner 1570] Die 20. Januarii XIV. congregatio. Vocatus ad facultatem Christophorus Rapp pharmacopola ad praestandum juramentum facultati, quod jam alii praestiterunt, comparuit sed recusavit id facere, petens spatium cum senioribus apothariis deliberandi.
Cui respondit facultas, si non velit nunc praestare, posse illum quidem deliberare, quamdiu velit, sed facultatem tamen per se facturam, quod justum erit.
Deinde Abel eadem de re admonitus a facultate, juramentum praestitit.
Similiter apothecarius Khappler comparuit et juramentum sine recusatione praestitit. Cui etiam de nova massa sui Mithridatii, quod ante dispensaverat, injunctum est a facultate, ut reliquum, quod inde adhuc superest, non det aegris ad recepta medicorum, sed divendat alias, ut poterit. Comparet autem sibi aliud bonum Mithridatium ex Italia allatum, quod in dispensandis receptis doctorum usurpet. [fol. 148r]
Praeterea, quia Christophorus Rapp juramentum recusans ad exemplum seniorum apothecariorum provocaverat, ne id alii etiam facerent, conclusum est, ut D. D. Caspar et D. Aicholz accederent Obersdorfferum, pharmacopolarum seniorem et monerent illum familiariter, ut hanc obligationem facultati praestandam non recusaret, ne alii juniores ejus exemplo confirmarentur, sed ut faceret, quod petitur vel praesens coram facultate vel per schedam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.325, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.325/charter>, accessed 2025-06-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success