Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. Dezember 1569] Die 16. Decembris IX. congregatio. Primo comparuerunt chirurgorum magistri offerentes et praesentantes duos examinandos, quorum alter pro inspectione infectorum magistro sanitatis adjungi possit. Prior dictus est Hans Weixler von Khulmpach im Voittlandt, qui examinatus est a quatuor D. D. Spitallero, Reisachero, Fabricio et Aicholzio praesentibus caeteris. Cumque apte de toto morbi hujus genere responderet, idoneus est judicatus ad hoc officium idque magistris significatum et commendatio ad consulem illi tradita.
Alter una adductus examinatus non est, tum quia nuper ex cura morbi gallici egressus languidus adhuc erat, tum quia jam alter huic ministerio aptus judicabatur.
Deinde Zacharias Piersakh pharmacopola citatus propter recentem Mithridatii sui compositionem comparuit coram facultate. Cui primum praelecti sunt ex novo diplomate privilegiorum articuli pharmacopolas concernentes, item undecimus articulus ex caesarea ordinatione apothecariorum de dispensationibus medicamentorum. Deinde objecta est illi haec inobedientia, quod contra ordinationem caesaream privatim sine scitu et praesentia doctorum facultatis hoc Mithridatium dispensasset, praesertim tam importuno [fol. 144r] tempore hyemali, quando justa fermentatio seu maturatio ejusmodi medicamentorum fieri amplius non potest. Respondit ille, se hanc massam sex librarum tantum in gratiam et ad petitionem captivi principis Saxoniae Johannis Friederici324 composuisse. Quo audito, licet facultati non esset verisimile, tantam quantitatem Mithridatii principem petere, decrevit tamen, esse totum negotium principis nominati causa excelso regimini significandum et petendum super hoc resolutionem, an hanc totam massam abolere an vero aliud mandatum expectare debeamus.
Interim Zachariae praelecti sunt articuli ex nostro diplomate privilegiorum ad pharmacopolam spectantes, quibus se obtemperaturum coram facultate in manus decani promisit.
Postea dictum est illi, de massa Mithridatii habiturum illum responsum ad proximam congregationem, interim obsignatam servet. Informatio vero ad regimen sequenti die per me domino cancellario regiminis oblata est, cujus copiae lit. H. in ladula.
Abrahamus Sanger iterum ad facultatem vocatus325 non comparuit, quod se pharmacum sumsisse diceret. Jussit facultas tertio eundem citari.
Conclusum etiam ad proximam congregationem vocandum esse Mathiam Nigrum pharmacopolam novissimum, ut privilegia audiat et juramentum praestet. [fol. 144v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.316, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.316/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success