Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. Jänner 1566] Rector, superintendens et consistorium decernunt, se ad proximum consistorium literas donationis domus artisticae facultatis originales revisere velle, pro dirimendis similibus controversiis tam praesentibus quam futuris. Interim tamen, quia mora in periculo est, salvis utriusque partis juribus, locus ille ad instantiam medicae facultatis pro anatome juxta caesaream reformationem celebranda conceditur.192
Decretum in consistorio universitatis 17. Januarii A° 66.
Anatome tamen hac hieme celebrata non est, propter inconvenientem aeris constitutionem.
Secundus articulus fuit de loco sessionis noviter electi superintendentis universitatis ex nostra facultate in consistorio.
Conclusum fuit, videnda esse acta rectoratus D. Andreae Dadii et illa, ad quae nos haec remittunt. [fol. 60v]
Tertius articulus fuit de epitaphio seu inscriptione parietum in templo fratrum minorum, qua promiscue omnes medici proscinduntur.
Conclusum fuit: Ipsos monachos ibidem compellandos esse, ut vel deleri omnino vel illius tantum nomen expresse poni curent, quem autor epitaphii notare voluit. Sed hactenus aliis negotiis impeditus et quod neminem praeterea ex facultate mihi adjunctum scirem, solus ipsos monachos adire nolui.193
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.151, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.151/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success