Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. November 1565] D. D. Georgius Waltherus 19. Novembris. Propositi fuerunt tres articuli.
Primus de expellendis circumforaneis impostoribus, quorum indies plures adventabant, praesertim tempore nundinum circa festum Catharinae.
Imo etiam muliercula, cujus supra mentio facta est, non desistebat a suarum mercium venditione.
Conclusum est super hoc articulo, ut admoneatur senatus Viennensis sui offitii et si ulterius apparuerit negligentia ipsorum, tunc negotium hoc ad regimen deferatur. Sed hoc facere impediebat me ad versa valetudo Catharinae conjugis meae charissimae, quae etiam 21. ejusdem mensis noctu sub pulso secundae horae ex hujus vitae erumnis in aeternam et caelestem patriam emigravit, placide in Christo obdormiens. [fol. 59v]
Secundus articulus fuit electio superintendentis universitatis ex nostra facultate. Itaque communi omnium suffragio in superintendentem universitatis electus est clariss. D. D. Michael Spitaller.
Tertius articulus fuit deliberatio de dando responso dominis commissariis novae politiae ad requisita ipsorum, quae in scripto nobis transmiserunt, sicut videre est in actis N°; 2.
Conclusum fuit, ita respondendum:
Nobis non constare, quod hactenus quisque ex nostro ordine recusaverit, visitare pauperes aegrotos et quidem gratis, quinimo nec omnes divites nobis pecuniam numerant. Maximum vero pauperum aegrorum damnum hoc judicamus esse, non quod a medicis non visitentur, sed quod medicinas et alia necessaria a nullo gratis habere possunt, qua de re ipsis commissariis prospiciendum incumbit.
Deinde etiam, quod tunc primum ad medicos confugiunt pauperes, quando prius circumforaneorum et vetularum quam plurimarum medicinas tentaverunt et per easdem in discrimen conjecti sunt, de qua re nos multoties hactenus coram magistratu sed frustra conquesti sumus.
Consultum etiam fore, ut unus vel alter medicus deligatur pro pauperibus aegrotis, qui extra hospitalia in civitate habitant vel aliunde adventant, quibus certum stipendium numeretur. Hospitalia namque civium et S. Marci doctores medici, qui in facultate sunt ex ordine omnes singulis mensibus et hebdomatibus bis terve hactenus visitarunt et etiam nunc visitant.
Sed hoc responsum dominis commissariis nondum est datum, qui nec amplius institerunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.149, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.149/charter>, accessed 2025-06-16+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success