Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. September 1565] 14. Septembris. Disputavit Diomedes Cornarius praeside D. Casparo Pyrchpachio.186
Cum sacra caesarea majestas, priusquam universitatis privilegia, in quorum confirmationem antea tamen consenserat, confirmaret eorum originalia ostendi et in cancellariam aulicam adferri voluisset, idque mag. d. rector in privilegiis universitatis facturus esse videretur, d. doctores nostrae facultatis a decano requisiti, num etiam nostra privilegia originaliter offerri et eorum confirmationem peti vellent, responderunt per scriptum 22. Septembris: quamquam non usque adeo tutum sit, originalia in cancellariam dare, ubi per negligentiam vel incuriam forsan deperdi possent, tamen petendum simul etiam esse confirmationem et id in nostris privilegiis faciendum esse, quod rector in publicis totius universitatis privilegiis facturus esset.
In hoc semestri nec rector nec decanus aliquid obtulit. Poterit decanus subsequens istud exequi, cum universitatis rector id in publicis privilegiis faciet. [fol. 58r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.141, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.141/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success