Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. September 1565] 2. Septembris d. doctores, ne nimium duri viderentur, examinarunt tandem illum Matheum Lichtenstöger in cura morbi gallici per fumum, sic tamen, ut illi nullum daretur testimonium, nec hujus examinis beneficio alibi praeterquam apud D. Marcum uti posset. Nihil enim numeravit pro consuetudine, eum tamen plurimis molestiis decanum ut facto gravi facultatem affecerit. Voluerunt tamen doctores responderi senatus decreto in facultatem satis acerbo185 informatione, quae cum ab omnibus approbata esset, oblata est 4. Septembris.
In ista congregatione exposui 1 sol. 16 num.
Pro informatione describenda 10 cruc. sunt 1 sol. 10 num. [fol. 57v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.138, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.138/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success