Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. August 1565] 14. Augusti. Cum xenodochium apud D. Marcum careret chirurgo, qui morbo gallico infectos curaret, senatus Viennensis tres proposuit, quos a facultate examinari cupiebat, ut is, qui ad eam rem maxime idoneus judicaretur, huic curae apud D. Marcum praeficeretur. Sed congregata facultate solum unus Matheus Lichtenstöger nomine comparuit, qui tamen rogatus respondebat, se non solum senatus nomine, verum etiam suo proprio examinari velle, ut ejus examinis testimonium recipere ejusque [fol. 56r] beneficio non solum ad D. Marcum, sed etiam alias uti posset. Id examen ad diem sequentem dilatum fuit.
Tractabant enim tunc domini doctores de duobus aliis articulis. Uno, quod eo tempore circumforaneus quidam impostor, homo indoctissimus vulgo persuaserat, (quod etiam postea scripto publico evulgavit) se omnes morbos facillime curare absque omni difficultate posse, ejusque rei gratia incredibilis hominum multitudo ad eum extra civitatem confluebat. Altero, quod quidam itidem homo indoctus apud D. Marcum ante menses aliquot contra doctorum facultatis medicae judicium et voluntatem receptus fuerat, qui per pillulas quasdam praecipitati181 sine discrimine quosvis se curare profitebatur.
Cum autem eventus non responderet et senatus aliquoties per varios doctores monitus esset, jussu senatus semel atque iterum inquisitum est et deprehensum est a doctoribus, qui inquisierunt in praesentia trium senatorum ea, quae saepius per doctores judicata fuerunt, verissima esse, et optime doctores quosdam principio monuisse, ne reciperetur, cum exitus nunc aperte doceret, nullum plane per ejus curam restitutum fuisse.
Postea tamen relatione doctorum postposita et illis una cum senatoribus adjunctis diffidentes consul et reliqui senatores, tonsoribus et balneatoribus tamquam peritioribus judicium postea hac de re obtulissent, ad quorum demum informationem is ablegatus fuerat et tunc istos tres a nobis examinari cupiebant.
Decretum est, monendos esse serio per informationem Viennenses, ista omnia contra nostra fieri privilegia; etiam aequum esse, si velint, nos officium nostrum facere et iis etiam gratificari in hujusmodi examinibus et visitatione xenodochiorum et cura pauperum, vicissim illi etiam nobis adsint et gratificentur in repellendis illis circumforaneis et impostoribus, nec recipiant posthac chirurgos in xenodochia contra doctorum facultatis voluntatem.
In ista congregatione exposui 1 sol. 12 num. [fol. 56v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.134, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.134/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success