useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1302
Signature: 1.4.1302
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. November 1603
Sitzung vom 28. November 1603  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [28. November 1603] II. congregatio. Die 28. Novembris fuit iterum congregatio, in qua primo lecta fuit informatio dominorum superintendentium stipendii Emericani de statu ejusdem stipendii ad decretum magnifici domini rectoris et venerabilis consistorii datum 11 die Octobris et conclusum fuit, ut scripto decani et facultatis ea informatio inclusa traderetur quamprimum magnifico domino rectori et venerabili consistorio, quod per me factum fuit.

    Secundo, conclusum fuit, respondendum esse excelso regimini contra supplicem libellum Joannis Klele pharmacopoei et responsionis puncta venerando domino seniori tradendum, quo ex illis scriptum excelso regimini offerendum conciperet, quod quidem feci sed venerandus dominus senior id onus recusavit et scriptam mihi misit excusationem, quam una cum supplici libello Gaspari Graffinger, petentis admitti ad solitum balneatorum examen, inclytae facultati transmisi. Fuit rescriptum, supplicantem Gasparum Graffinger admittendum esse ad solitum balneatorum examen, praestitis prius praestandis, conclusumque votorum pluralitate assentiendum esse consilio venerandi domini senioris. Quare clarissimus D. D. Magnus et ego accepto adhuc ab excelso regimine alio ejusdem tenoris decreto, die 3. Decembris accessimus D. D. Picum, quem rogavimus, ut pro inclyta facultate excelso regimini ad sensum punctorum, quae illi tradidimus responsum conciperet, quod conceptum die 10. Decembris per me excelso regimini, a quo eadem die et tertium simile decretum accepi, fuit oblatum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.