Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. April 1565] Congreg. ultima. Decimaquarta Aprilis fit resignatio mei decanatus, in qua electo in decanum clarissimo domino Doctore Andrea Dadio rationes sunt per me redditae et ab inclyto collegio approbatae.
Denique etiam cum antea supplicem libellum dominorum visitatorum causa inquirendi gravamina facultatis eorum, qui contra statuta et privilegia imperatorum et archiducum practicam exercent174 ostiatim transmisissem, domini autem in ultimam hanc congregationem hanc deliberationem rejecissent, rursum hunc ipsum libellum, quid visitatoribus respondendum ducerent deliberandum proposui, porro cum peterent gravamina facultatis cognoscere. Concluserunt, admonendos esse dominos visitatores de iis, qui contra statuta practicam exercent, inter quos nominabantur: Abraham Sanger, Zacharias Byersack apothecarii et civis Viennensis Carolus Münster.
Extremum vitae defuncti sunt: clariss. excellent. [fol. 55r] et de republica ac archigymnasio Viennensi benemeriti viri domini doctores et seniores facultatis medicae Mathias Cornax caes. maj. medicus, Andreas Plancus consistorialis ordinarius etc. [Anno 1564 mense Nov. 26.; die 2. Nov.]175
Sequuntur rationes percepti et expositi in meo decanatu:
Primo pro aerario: A magnifico d. rectore, clariss. D. Doctore Andrea Dadio pro aerario: 13 flor. 4 sol. 7 num.
A Ludovico Marpegio, cum admitteretur ad examen doctoratus 3 flor.
Ab eodem, cum admitteretur ad consilia 6 sol.
Summa perceptorum pro aerario: 17 flor. 2 sol. 7 num.176
De hac pecunia exposui ut sequitur:
Primo: Pro descriptione actorum clariss. D. Eliae Anhart et privilegiorum imperatoris Maximiliani primi 6 sol.
Secundo: Pedello 2 flor. 2 sol. 4 num.
Item in congregationibus exposita sunt summarie pro vino dulci et Austriaco et panibus 3 flor. 2 sol. 5 cruc. 2 num.
Summa expositi facit: 6 flor. 2 sol. 6 cruc. 2 num.
Restant ergo: 11 flor. 1 sol 2 cruc. 3 num.177
Percepta inter d. d. dividenda:
Primo a praecedenti d. decano 12 flor. 4 sol.
Item in quarta congregatione accepi 6 flor. 6 sol. 3 cruc.
Item a D. Ludovico Marchpegio, cum examinaretur 12 flor.
Item a duobus chyrurgis 6 flor.
Summa facit: 37 flor. 18 cruc.
Exposita sunt de hac pecunia:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.129, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.129/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success