Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. März 1565] V. Congreg. Duodecimo hujus mensis Martii habetur congregatio et in ea proponuntur ut sequitur:
Primo, libellus supplex dominorum commissariorum et visitatorum ab excelso regimine deputatorum visitandi et reformandi apothecas. Petebant autem duos d. d. de collegio nostro denominari examinatores juxta novam reformationem apothecariorum a Ferdinando Imp. piae memoriae datam. Denominantur et eliguntur secundum ordinem, quem perpetuo facultas in officiis sustinendis servandum concrevit: D. D. Michael Spitaler, Casparus Pyrchpachius. His quoque forma examinis committitur.
Secundo de rationibus faciendis et exigendis a tribus praecedentibus decanis, quae ut maturius fiat, injunctum est D. D. Georgio Walthero, Benjamin, Marchpegio, Neuman, Reysachero magnifico rectori in triduo ut absolvant.
Tertio de nonnullis practicantibus contra nostra privilegia et publicum bonum. Et cum hoc facultas non tam ob suum jus tuendum, quam publicam utilitatem augendam171 ferre nec decens aut justum putaret, statuit, regiminis auxilium et defensionem implorandum et petendum, ut visitatoribus noviter electis haec cura amovendi agyrtos et empiricos malignos inquierendi demandetur, quod factum est et adscriptum decretum datum est:172
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.126, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.126/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success