useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1237
Signature: 1.4.1237
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Juli 1601
Sitzung vom 2. Juli 1601  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [2. Juli 1601] 2. Julii convocata a me facultate electi sunt et denominati tres, qui nomine facultatis deputatos dominos commissarios convenirent. Fuerunt ego decanus, D. Joannes Leander et D. Guido Antonius Scarmilionius.

    Articuli autem pro hac re maxime urgendi hi sunt statuti, qui sequuntur:

    Imprimis, ut non possit ullus apothecarius753 in numerum civium adscribi, nisi coram facultate, fuerit examinatus et suum solitum juramentum praestiterit et habeat suum testimonium a facultate ut habetur articulus primus reformationis caesareae et in articulo quinto privilegii Maximiliani II.

    Secundo, nisi suum juramentum servaverit, possit facultas eos ad suum placitum castigare et etiam si opus sit officinas occludere, prout in articulo quinto privilegii Maximiliani II. apparet.

    Tertio, quod spectat ad visitationem apothecariorum, quae hactenus ob varios errores ommissa fuit, imprimis vero, quia facultati medicae absoluta [fol. 412v] non permissa fuit in apothecarios authoritas, quam alias ex privilegio Maximiliani II. articulo quarto obtinere deberet. Accedit, quod plures, ubi constituuntur commissarii, (ut factum est) non facile possint convenire, neque possit secreto fieri, sitque contra consuetudinem caeterarum civitatum. Ut igitur obviam eatur huic errori, petit facultas sibi concedi, ut ad placitum suum visitationem apothecariorum instituere possit.

    Quarto, facultas duos eliget doctores de gremio suo et itidem duos apothecarios, qui cum visum fuerit necessum, officinas invisent. Et ne querela aliqua aliorum apothecariorum exurgat, cupimus, ut per suam serenitatem jus etiam detur facultati in suum apothecarium, cum habeat officinam publicam sicut alii.

    Quinto, circa taxam faciendam, ut constituantur duo doctores, duo apothecarii et duo mercatores et ii pro conscientia sua pretium unicuique rei constituant, quod singulis annis revideatur et si opus sit mutetur.

    Et quia incitata commissione nova fuit adhuc mentio facta de injungenda etiam medicis taxa, cui rei nullo modo voluimus assentiri ob multoties allatas rationes, ob id novo supplici libello renitentiae nostrae causas exposuimus.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    753 Notiz am rechten Seitenrand: Articuli pro apothecario reformate.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.