Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[10. November 1564] IV. Congreg. Decima die Novembris, ut in secunda congregatione erat conclusum, altera est indicata congregatio et partes nimirum Magdalena Schneweysin actrix et Georgius Schindler reus sunt convocatae, petente autem sic r. domino officiali. Primum diligenter examinata est actrix, quid conquereretur de suo marito, quomodo quando [fol. 53v] quamdiu membrum mariti esset viciatum. Deinde adhibita est diligens inspectio et contrectatio membri lesi boni istius Schindleri. Ex hac autem inspectione et diligenti examine censuerunt omnes et singuli domini doctores sub sigillo nostri collegii subscriptam sententiam pro informatione r. domino officiali communicandam:
Nos Decanus caeterique domini doctores inclytae facultatis medicae archigimnasii Viennensis requisiti et interrogati a rev. et excell. domino officiali Viennensi j. u. d. in causa quadam matrimoniali vertente inter Magdalenam Schneweysin actricem et Georgium Schindler reum, utrum scilicet praenominatus Georgius Magdalenae conjugi suae ex aliqua parte officium maritale in debito reddendo fungi et praestare posset. Hodierna die, quae est decima Novembris praedictas partes ad nostram congregationem admisimus et pro hujus dubii elicienda, discutiendaque veritate diligenter examinavimus audivimus, singuli quique mariti membro (ut necessitas expostulare videbatur)168 ocularem inspectionem adhibuimus. Deprehendimus quoque r. d. officiali ex evidentibus et firmis ad supra propositam quaestionem ita respondendum:
Praesentibus quoque his omnes et singuli respondemus et asserimus, Georgium Schindler propter plura vicia circa et in ipso virili membro omnino ineptum inhabilemque esse ad reddendum maritale debitum conjugi suae Magdalenae aut etiam alteri cuilibet mulieri naturaliter affectae. Id quod sigillo nostrae facultatis adpresso attestamur.
Numeravit actrix facultati pro solario 6 flor. 48 cruc.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.123, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.123/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success